PHALLUS

PHALLUS
PHALLUS
hesychio τὸ ξύλινον αἰδοῖον ἀνδρικὸν, ligneum virile: in Osiridisac Bacchi sacris sollemni pompâ gestari solitum, ut dictum in voce Phallica: et paulo hic infra. Imo unus ex quatuor Lasciviae Diis, quos, praeter Venerem, recenset Licetus, Priapum, Phallum, Bacchum atque Mercurium, a quorum sacris pueros mulieresque serio arcet Aristoteles in Politic. l. 7. c. 17. et quidem de Phallo Cael: Rhodig. l. 7. c. 16. ex Luciano: Phallos, ait, Graeci Dionysioerigunt, in quibus et tale quiddam portant, viros puta exiguos e ligno effigiatos, magna virilia habentes. Vocantur autem Neurospasta haec. Est igitur et hoc in Templo illo: Nam ad dexlram aedis partem sedet exiguus vir ex aere factus, insigniter peculiatus. Eorundem Arnob. meminit contra Gentes l. 5. Nec non et Cypriae Veneris abstrusa illa initia praeterimus, quorum
conditor indicatur Cinaras Rex fuisse: in quibus sumentes ea, certas stipes inferunt, ut meretrici, et referunt Phallos, propitii Numinis signa, donatos. Priapi hoc epitheton facit Seldenus de Diis Syris Syntagm. 2. c. 5. Graecis et Latinis Phallus ac Ithyphallus dicitur Priapus. Et de Phallo in hoc sensu habemus historiam insignem, apud Herodotum in Euterpe; ubi, cum coeteris Bacchi sacris e Phoenicia, i. e. e Syria nostra illos petit. Ponit autem Herodotus, a Melampo Phoeniciae Phallum missum esse ad Bacchum, ac edocuisse modum saciendi sacra; ut proinde similiter Baccho ac Priapo facerent. Ob quas causas Gyraldo Syntagm. 8. pro eodem haberi videntur Bacchus, Phallus, Priapus: Seldeni tamen sententiae accedit Licetus. Haec uti non usque adeo sunt certa, sic certum contra, apud Graecos in Liberalibus seu Dionysiis, Phallum de pertica pendulum gestatum fuisse, quem qui ferret φαλλοφόρος vocatus: sicut pompa ipsa φαλλαγωγία seu περιφαλλία, et chori canticum, φαλλικὸν ἄσμα. Denotabat autem, ut Plutarchus docet, Phallus iste τὸ γόνιμον καὶ τὸ σπερματικὸν, genitalem ac seminalem vim; quae vis cum a Sole partim, partim ab humore, ut idem ait, hinc duplicem Bacchum, unum caelestem, i. e. Solem: alterum subcaelestem, i. e. humorem, in quo genere principatum tenet vitigenus liquor, fabulati sunt Veteres. Vide Gerh. Ioh. Voss. de origine ac progr. Idolol. l. 2. c. 14. Et quia Liber hic Graecorum Osiris fuit Aegyptiorum, ut idem Plut. l. de Isid. et Osir. testatur, hinc non solum Anticlides Isidem Liberi fecit uxorem, et hederam Aegyptii vocaverunt chenosirin, h. e. plantam osiridos, sed et Phallus in Osiridis sacris, apud Aegyptios, non minus, quam i??? Bacchi sacris apud Graecos gestatus est. Nimirum ut risque in sacris signum hic generationis erat, eôque significabatur, ab semine Dei, h. e. ab humida natura (Nilum autem Osiridis Bacchique nominibus indigitatum esse notum) omnium rerum esse originem. Vide praefatum Voss. l. eôd. c. 74. et Fortun. Licetum de reconditis Antiquorum lucernis l. 16.c . 61. ubi lucernam istiusmodi notâ deformem, in honorem vel Bacchi vel Isidis arsisse, conicit. Herodot. certe l. 2. c. 48. et 49. Quin et alium diem, inquit, Bacchofestum agunt Aegyptii, sine porcis, fere per omnia Graeco similem. Sed loco Phallorum sunt ab ipsis excogitatae statuae cubitales: e nervo compactae quae feminae circumferunt per pagos etc. Vide modo memoratum Licetum iterum, l. eôd. c. 2. ubi Lucernam Iovis commentariô illustrat. A. Gellius l. 2. c. 19. unius ex Naevii Comoediis meminit, cui Triphallus titulus est: Baptista tamen Pius
Ithyphallus legit, atque ita quoque MS. regium. Ita et Triphallus περὶ ἀῤῥενότητος inscripta fuit Menippea Varronis, similemque Comoediam condidit Theocles, Poeta Graecus, teste Athenaeô, l. 11. apud Ant. Thysium Notis in Gellium, qui et addit, fuisse et festum φαλλαγωγ ας, in quo cuncti Phallos adoraverint et exosculati sint: de quo vide etiam Theodoretum Orat. 1. de fide contra Graecos, ut et infra aliquid voce Triphallus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • PHALLUS — Objet d’élaborations multiples, le phallus n’apparaît, dans l’Antiquité, ni comme une évidence anatomique ni comme un donné biologique. Né d’une vision physiologique qui prédisposait l’organe viril à devenir une abstraction métaphysique, le… …   Encyclopédie Universelle

  • Phallus — Sm das (erigierte) männliche Glied erw. fach. (17. Jh.) Entlehnung. Entlehnt aus l. phallus, dieses aus gr. phallós. Adjektiv: phallisch.    Ebenso nndl. fallus, ne. phallus, nfrz. phallus, nschw. fallos, nnorw. fallos. Zur germanischen… …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

  • Phallus — Phal lus, n.; pl. {Phalli}. [L., a phallus (in sense 1), Gr. ?.] 1. The emblem of the generative power in nature, carried in procession in the Bacchic orgies, or worshiped in various ways. [1913 Webster] 2. (Anat.) The penis or clitoris, or the… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • phallus — (n.) 1610s, an image of the penis, from L. phallus, from Gk. phallos penis, also carving or image of an erect penis (symbolizing the generative power in nature) used in the cult of Dionysus, from PIE *bhel no , from root *bhel (2) to blow,… …   Etymology dictionary

  • Phallus — (P. L.), Pflanzengattung aus der Familie Gasteromycetes Angiogastres Phalloidei; Art: P. impudicus (Gichtschwamm), vor der Entwickelung in eine weiße, einem Ei gleichende Haut eingeschlossen; entwickelt, mit kegelförmigem, am Rande freiem, am… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Phallus — L. (Gichtschwamm, Eichelpilz, Eichelschwamm), Pilzgattung aus der Reihe der Basidiomyzeten, der Ordnung der Gastromyzeten und der Familie der Phallazeen, mit einem anfangs eiförmigen Fruchtkörper, dessen äußere Peridie unregelmäßig napfförmig… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Phallus — (grch. Phallos), das männliche Glied, insbes. die Nachbildung desselben als Symbol der Zeugungskraft in der Natur. Der Phallusdienst spielte in den Naturreligionen des Orients eine große Rolle …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Phallus [2] — Phallus, Pilzgattg. der Gasteromyzeten. P. impudīcus L. (Eichelpilz, Gicht –, Stinkmorchel [Tafel: Pilze, 31]), mit zunächst eiförmigem Fruchtkörper, aus dem sich dann ein lockerer, weißer Stiel mit grünlichem, spitzem Hut erhebt, riecht aasartig …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Phallus — Phallus, griech., das männl. Glied; in den meisten oriental. Religionen, auch bei Griechen und italien. Völkerschaften religiöses Symbol, Sinnbild der zeugenden Naturkraft; vgl. Lingam …   Herders Conversations-Lexikon

  • Phallus — 1↑ Ball …   Das Herkunftswörterbuch

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”